monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 21
Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. Significat tempora Pharaonis, quando in Aegypto septem annis fames saeva grassata est. Et quamvis fames substantialis non sit, sed sola est discessio copiarum, sicut nox appellatur solis absentia: vocata tamen dicitur tanquam aliqua persona subsistens quae potuisset audire. Sed Scripturarum divinarum mos est taliter loqui, ut est illud Apostoli: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Sequitur, et omne firmamentum panis contrivit, id est triticeum fructum perduxit ad nihilum; quod revera hominum esse noscitur firmamentum, sicut in superiori psalmo dixit: Et panis cor hominis confirmat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below