monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 12
Ipse Dominus Deus noster, in universa terra iudicia eius. Monetur semen Abrahae et semen Iacob, ut Salvatorem nostrum non unius gentis Deum, sed Dominum credant esse terrarum. Nam sicut ubique dilatata est Ecclesia, ita per orbem propagata sunt eius sine dubitatione iudicia. Dicendo enim, Ipse Dominus, commonet illum intelligi debere, quem populi Iudaeorum crucifigendum esse decreverunt. Sed qui hanc vocem non advertunt, ipsi se specialiter a patriarchis alienos esse profitentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below