monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 11
Semen Abraham servi eius; filii Iacob electi eius. Subaudiendum est quod superius dixit, Mementote. Perscrutandum est autem quod in magna discretione propheta Abrahae semen, servos appellat, filios Iacob electos Domini esse commemorans. Iudaei enim contumaces quos hic mavult intelligi, carnis Abrahae semen fuerunt; quos merito servos dicit, quoniam perfidia faciente filii esse noluerunt, quibus ipse Dominus dicit: Vos si filii Abrahae essetis, opera Abrahae fecissetis. Filios Iacob vero significat fidelissimos Christianos, qui haeredes Domini esse noscuntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below