monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 104, 9
Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem eius semper. Hortatur ut se ad praemia futura confirment, qui eum quaerere delegerunt. Sed istud desiderium, ista inquisitio non est hic aliquo tempore finienda: quoniam addidit, semper, maxime cum legatur: Qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Nam quod dicit, quaerite faciem eius, praesentiam significat, quam solus quaerit humilis ac devotus. Iudicem enim desiderare non potest, nisi qui de ipsius pietate confidit; et cum praesentiam eius cupit, a prava se actione suspendit. Quaesivit enim faciem Iudicis, quando dixit Apostolus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex. Talis ergo iuste faciem iudicis quaesivit, qui se coronandum esse Domini miseratione praesensit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below