monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 103, 4
Propheta volens ostendere conditiones rerum divina significare mysteria, primo modo per fabricam coeli et terrae quaedam nobis cognoscitur indicare dogmata, ut agnoscamus omnia sibi revera tanquam ab uno Auctore condita posse congruere, quando aliquas similitudines suas invicem probantur aperire; secundo opera Domini diversis figuris tecta enumerat; tertio profitetur in illo aeterno saeculo praeconia Domini iugiter se esse dicturum, quae etiam in hac vitae suae brevitate cantaverat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below