monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 7
Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones eius. Primum versum repetit decora replicatione verborum, ut studium maximum concitaret geminata sententia: ne ad opus tale anima dissimulatione noxia segnior esse videretur: ante omnia monens, ut se cuncta ab eodem meminerit accepisse. Ille enim laudare nunquam desinit, qui collata beneficia non potest oblivisci. Intuere praeterea quod dictum est, retributiones: quoniam aliud debebatur hominum delictis, aliud retributum cognoscitur absolutis. Hoc est enim quod oblivisci nulli fas est, ut qui erat obnoxius poenae, dignus fieret mox honore. Sed quae istae sint retributiones Domini consequenter enarrat, quas si homo cogitat, beneficia ipsius tota mente collaudat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below