monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 20
Audivimus, beate David, quid intus tibi locutus fuerit Dominus. Pax ista et super nos veniat, quae in tuo corde regnabat. Ecce verum Regem, quem virtus talis regebat; templum iustitiae, palatium pietatis, thesaurarium misericordiae. Iure tibi subiacebant terrena, cui talis Dominus imperabat. Ecce quod ultra omne imperium, supra omne possit esse praeconium: de tuo semine omnipotens Verbum carnem sumpsit, per quod humanum genus salutare donum redemptionis accepit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below