monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 18
Iustitia ante eum ambulabit; et ponet in via gressus suos. Pari etiam modo et hunc versum ad illos aptandum esse dicimus, qui supplicationibus piis a Domino corriguntur. Iustitia quippe ambulabit ante eos, quando, malorum suorum veritate recognita, remitti sibi humiliter petunt quod sceleratis ausibus perpetrarunt; et quod gaudentes male ligaverunt, per beneficia piae lamentationis absolvant. Tunc enim vere ponunt in via, id est in Christo gressus suos, qui ante semitis detestabilibus erraverunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below