monumenta.ch > Lucanus > habCod.Guelf.41.1Aug.2°.166

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 2
In finem, Dominum Salvatorem significare constat in titulis, sicut dicit Apostolus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. Filiis Core, psalmus. Quid significet Core, saepe iam diximus Hoc tamen in summa commonere sufficiat, hunc psalmum de illis dici qui iam Domino Salvatori sincera mente crediderunt: de cuius primo adventu praesens psalmus tertius approbatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below