monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 19
Vers. 14. Non privabit bonis ambulantes in innocentia. Malorum tantum poena est a munere Divinitatis arceri. Innocentiam vero plenam Dei constat esse muneribus, sed haec innocentia sui debet vocabuli fine cognosci. Ipse est enim innocens qui nulli nocet. Talis ergo non potest privari muneribus Dei, qui iam hic dona beatae conversionis accepit. Innocens autem est qui hic disponitur in convalle lacrymarum, qui eligit abiectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum; et his similia quae superius dixit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below