monumenta.ch > Hieronymus > csg75.814

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 23
Vers. 18. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. Cognoscant ad genus respicit utrumque peccantium, sive qui obstinatione sua perituri sunt, sive qui adhibita satisfactione liberantur. Omnes enim cognoscunt omnipotentiam Domini, quia ipse est solus Altissimus, dum ipsum cognoverint et conversis parcere, et obduratos aeterna ultione damnare.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below