monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 17
Qui dixerunt: Haereditate possideamus nobis sanctuarium Dei. Ipsum est quod et superius dixerat: Venite et disperdamus eos de gente, et non memorabitur nomen Israel amplius. Hic enim principes malorum consiliorum significantur auctores. Haereditate possideamus, contra illud ponitur, quia Domini dicitur haereditas; ut illi magis haereditatem invadere niterentur, quam iure sibi Dominus vindicavit. Sed quae sit ista haereditas consequenter exponitur, sanctuarium Dei, id est populus Christianus; de quo Apostolus ait: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below