monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 81, 12
Vos autem sicut homines moriemini, et sic ut unus de principibus cadetis. Superiorem versum dixit ad iustos, nunc verba deflectit ad impios. Increpat enim incredulos, qui mori potius per superbiam quam per obedientiam vivere maluerunt. Dicendo enim: Sicut homines, significat utique peccatores, qui nullo pretio sunt redempti, nec de obnoxiis facti sunt liberi. Adiecit, et sicut unus de principibus cadetis. Unus de principibus significat diabolum, qui de coelo proiectus corruit, et poenam suae perversitatis invenit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below