monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, De viris illustribus, 11, 1
Philo Iudaeus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum, idcirco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens Ecclesia, in nostrorum laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse memorans, et habitacula eorum dicens monasteria.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below