monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.93

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 70, 29
Psallam tibi, Deus, in cithara, sanctus Israel. Frequenter diximus fidelium Christianorum duas maximas esse virtutes, spiritualem ad bene credendum, actualem ad bene agendum, quas hic se per species musicas utrasque Domino oblaturum esse promittit. Nam quod ad spiritualem virtutem pertinet, in superiore versu psalmum se cantaturum esse pollicitus est; quod ad actualem, in cithara laudare se Dominum dicit. Psalmus enim (sicut saepe dictum est) de superioribus sonat; cithara de inferioribus melos ad superna transmittit. Sed cui psallatur vel citharizetur dicit, sancto Israel, non quem gentilitas putabat erroneum, sed quem patribus nostris vera fides ostenderat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below