monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 13
Quoniam propter te supportavi improperium: operuit reverentia faciem meam. Redit ad personam suam per hos sex versus pene usque ad finem divisionis, enumerans diversa convicia quae pertulit a Iudaeis. Quod schema dicitur synathroismos, Latine congregatio, ubi multas res ad invidiam faciendam in unum cumulum congregamus. Supportavit enim improperium, cum ei dicebatur a Iudaeis: In Belzebuth eiicis daemonia; et alibi: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus (Idem, XI, 19); et alibi: Nonne hic est fabri filius? et his similia. Sequitur illud quod solet evenire in bono negotio laceratis, quos tanto amplius constat ad tempus tristes effici, quanto in se cognoverint iniqua confingi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below