monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.34

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 68, 11
Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Venit ad secundum caput, ubi iam loquitur pro parte membrorum. Insipiens enim esse non potest Christus, de quo dicit Apostolus: Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sed insipientiam habere pro illis dicitur, qui, sicut ait titulus, commutati esse noscuntur. De insipientibus enim facti sunt vere sapientes, quia rectae religionis gratiam post magna crimina perceperunt; de quibus idem dicit apostolus: Quae stulta sunt huius mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (Ibidem, 27). Simili modo pro suo corpore Caput loquitur Christus dicens: Delicta mea a te non sunt abscondita. Certum est enim quia Deo manifesta sunt cuncta quae gerimus, et nobis plerumque ignota sunt quae culpis surripientibus perpetramus. De humana quippe ignorantia dictum est: Delicta quis intelligit? Merito ergo ad illos referenda sunt delicta ista, qui absolvendi sunt debitis suis. Dominus autem Christus peccata non habuit, sicut ipse dicit: Ecce veniet princeps mundi huius, et non inveniet in me quidquam; de quo et Isaias dicit: Peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius sed magis, sicut dicit Apostolus: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit; id est, Pater Filium suum hostiam pro peccatis constituit immolandum. Quod Pater Augustinus in libro Enchiridion subtiliter comprehendit atque disseruit. Quapropter insipientiam vel delicta a parte membrorum posita debemus accipere. Quae figura dicitur tapinosis, id est humiliatio, cum verbis humillimis rei minuitur magnitudo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below