monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 66, 14
Quam latissimos fidei campos sub brevitate suavissima psalmus iste complexus est! Supplicavit enim Domino Christo, ut adventu suo benedicere nos larga pietate dignetur: quatenus salus mundi exspectata gentibus innotescat, et fructum misericordiae ipsius de plenissima religione percipiant. Sit ergo nobis et brevitate dulcissimus, et prophetiae suae dignitate praeclarus, quando illud ante tot saecula praedixit, quod iam salutariter mundus agnovit. Praesta, Rex aeterne, ut sicut te in humilitate carnis venisse cognovimus, ita et in deitatis potentia concessum nobis clementem iudicem sentiamus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below