monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 13
Quia factus es adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. Versus iste continet beneficia quae illi fuerant Domino largiente collata. In periculis quippe ei fuit adiutor, cum esset in deserto, et in invio, et inaquoso. Sub umbra alarum eius exsultat Ecclesia, quando est supra stratum suum, id est in prosperis collocata. Sic intentionem totius psalmi, unius versus brevitate conclusit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below