monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 62, 9
Quia melior est misericordia tua super vitam: labia mea laudabunt te. Misericordiam dicit Domini praemia, quae sanctis suis larga pietate promittit, quae longe potior est a vita praesenti. Istam enim innumerabiles aerumnae possident, illam tranquillitas aeterna comitatur; quae tantum distat a mundiali luce, quantum tormenta possunt ab aeterna requie discrepare. Hinc est quod et martyrum catervae mortem huius saeculi libenter affectant, quia norunt pro isto interitu temporali perpetue se esse victuros; sicut dicit Apostolus: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Sequitur, labia mea laudabunt te. Post beneficia quae praemisit, devotae laudis obsequium pollicetur, quod Deo noverat esse gratissimum; sicut in Evangelio Dominus dicit, cum decem curasset: Nonne decem mundati sunt? et, Non est inventus qui reverteretur, et daret laudem Deo, nisi hic Samaritanus? Sancta enim mens dissimulare non voluit quod cognoverat accusandum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below