monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 310, 11
Magnus et venerabilis conventus monachorum enormiter imminutus est. Vestrae sanctitatis aures veremur offendere, si de incontinentia eius retulerimus, quod (ut dici solet) lippis et tonsoribus notum est; sed quantacunque verecundia pudoris obsistat, silere tamen non possumus quae tacita perniciem bonis moribus ingerent, et scandalum religioni, et apostolicae sedi opprobrium, ad quam domus ista specialiter dicitur pertinere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below