monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 310, 4
Praeceptorias quoque vestras ad saepe dictum direxistis electum, ut nostro qui nullam in eo iurisdictionem habebamus nisi ex delegatione vestra, omni occasione et appellatione remota, pareret iudicio. Cum vero in capitulo fratrum ei vestrae fuissent litterae praesentatae, tandem praecepit ut eas cantor aperiret et legeret; sed antequam plene perlegerentur dixit se et sua in vestra protectione consistere, et eos qui litteris uti decreverant ad vestram audientiam appellare, sicut nobis postmodum sacramento testium rite praestito et relatione conventus, scilicet quinquaginta duorum monachorum innotuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below