Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 306, 3 Sicut enim in omni conditione nobilis animus studuit conniventibus praeminere, sic et nunc, ut aliorum sanctorum pace dixerim, alios, de quibus legerim vel audierim, in miraculorum exhibitione praecedit. Quod ideo facile crediderim provenisse, ut fidem in pluribus orbis nostri partibus non tam sopitam quam fere prorsus exstinctam pius Dominus excitaret, spem erigeret, solidaret charitatem, et obstrueret ora iniquorum qui sancto viro detrahebant in vita, et odio personae causam Christi persequebantur.