monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 305, 6
Horum caput est ille Eboracensis, quem vidistis et audistis palam in curia archiepiscopum persequentem, et qui indignus fuerat ore sacrilego, quo necem martyris procuravit, ipsius proferre nomen: eum plane mendosus et mendax iam inauditis coruscantem miraculis adhuc, sicut ex litteris eius patet, nominat Pharaonem. Sed non movemur, si flagitiosa bellua martyrem non honorat, quae, sicut opera manifesta convincunt, Deum utique non veretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below