monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 304, 19
Quod viri impii, qui eum insatiabiliter oderant intuentes, inhibuerunt nomine publicae potestatis, ne miracula quae fiebant quisquam publicare praesumeret. Caeterum, frustra quis obnubilare desiderat, quod Deus clarificare disponit. Eo enim amplius percrebuere miracula, quo videbantur impiis studiosius occultanda. Homo videt in facie, solus Deus est qui renes et corda scrutatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below