monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 304, 18
Et, ut pontifici iam per martyrium coronato hominum gratia auferretur, omnia scripta quae sacrilegus praedo subripuit, ad regem in Normanniam transmissa sunt. Sed nutu divino contigit quod, quanto magis athletae fortissimi gloriam offuscare nitebatur humana temeritas, tanto eam amplius Dominus illustraret ostensione virtutis, et miraculorum manifestis indiciis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below