monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 304, 10
Sane mira Dei omnipotentis cuncta et sapienter et salubriter ordinantis dispensatione contigit, quod qui haec tam male, tam impudenter et imprudenter permisit fieri, eadem non est passus abscondi: ut hic etiam temporaliter impleatur quod veritas protulit, nihil scilicet esse occultum quod non reveletur. Nam quod de signifero proditorum Iuda sermone celebri vulgatum est, pari iure trahendum est et ad complices eius, eo quod de similibus rebus idem constet esse iudicium, ut Christianis omnibus ex fide liqueat, quod coeli revelabunt iniquitatem ipsorum, et adversus eos terra consurget.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below