monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 55, 16
In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo. Revera non potest hominem timere, qui se mundana non formidat amittere. Quid enim potest inimicus auferre, nisi illud quod sancta mater a sua mente probatur abiicere? Hic hominem (sicut superius dictum est) diabolum debemus accipere, qui sanctam Ecclesiam iniqua semper voluntate persequitur. Versus autem iste, et in prima parte finalis est (sicut et hic videtur esse repetitus), ut quasi margaritarum quibusdam filis relucentibus, parilitas sibi partium decora constaret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below