monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 297, 5
Quia ergo hic humana deficit et angelica eatenus non attingit, sola Dei sapientia est quae consilia et cogitationes hominum non imaginatione phantastica coniicit, sed sicut sunt usquequaque cognoscit. Vaticiniis ergo renuntiemus inposterum, quia nos in hac parte gravius infortunia perculerunt. Qui corda finxit, illa examinet: nos quid domi nostrae sit exploremus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below