monumenta.ch > Hieronymus > csg75.5

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 297, 2
Consilium domini Senonensis et nostrum est, si vobis melius non occurrit, ut litterae urgentiores quas habetis penes vos de iustitia exercenda, si pax non fuerit, celerius Rothomagensi et Turonensi archiepiscopis ostendantur: saltem ut audiat hostis et terreatur. Praeterea desiderat ut suae reddantur Auxitano et Burdegalensi, quia et causae prodesse poterit, et persecutoris minuere vires, si in Guasconia auditum fuerit terram eius interdicto subiiciendam esse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below