monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 296, 17
Nam dominus rex, quidquid loquantur homines, si se meminerit esse christum Domini, et pro debito officii, pro generis nobilitate, pro clarissimi virtute animi, non modo iusta petentibus non irrogabit iniuriam, sed alios ne irrogent cohibebit. Scit enim quia regis honor iudicium diligit. Videor mihi videre plures in vobis qui praeclari huius meriti coronam affectent, et dicant singuli cum propheta in auribus Ecclesiae: Ecce ego, mitte me, conantes caeteris praeripere titulum quo fama redimetur universitatis, et privilegium Ecclesiae stabili vigore perpetuabitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below