monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 23
Liberavit in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi, quoniam inter multos erant mecum. Hoc est quod superius exauditam dicit vocem suam, ut resurrectionis beneficio eius anima liberaretur in pace. Et a quibus liberaretur consequenter exponit: ab his scilicet qui appropinquant mihi. De illis dicit qui laudibus fictis reddere videbantur obsequium, et corde favebant nihilominus inimicis, a quibus merito animam suam dicit esse liberatam. Erat enim gravissimum inimicitiae genus esse corde adversarios, et lingua simulare devotos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below