monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 10
Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae. Exitus nostri morem certissima proprietate describit. Mortem enim prius timemus, deinde contremiscimus; quia separatio ista corporis animaeque sine conturbatione maxima non potest evenire. Sequitur, et contexerunt me tenebrae. Vicinia mortis tenebrarum praemittebat aspectum, quia frequenter illa conspicimus animo, de quibus nos ventura solet conturbare formido.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below