monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.340

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 286, 7
Viriliter agite, quaeso, dilectissimi domini, et dilationis periculum exsecutionis officiositate et diligentia compensate, ut per vos innotescat quoniam quidquid ultra quod obtulit, a Cantuar. exigitur, non modo potestatis excessus est, sed plenae et planae infidelitatis indicium. Unde sunt quidam, ut scitis, in excusationem erronei consilii praetextu sanctitatis vestrae: sed nunc pateat ex professione veritatis et libertate spiritus, quod nunquam illi consensistis: errori. Ubi enim Spiritus Dei, ibi libertas est et vos procul dubio veritas liberabit. Valeat semper et prosperetur in Domino sanctitas vestra, nostri memor iugiter apud Deum, et quatemus honestati expedit apud homines.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below