monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 286, 6
Vos autem illuc perducat Dominus in spiritu et virtute Eliae, et gladium Phinees cum zelo quem habetis dirigat et roboret in manibus vestris. Nec timeatis a facie vel multitudine hominum, quia plures et fortiores nobiscum sunt quam cum illis. Scribit Remensis archiepiscopus pro causa nostra domino papae, praecipiens litteras suas ad meum formari arbitrium: promittens etiam se necessitatibus nostris, quandiu res exegerit, adfuturum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below