monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 286, 5
Institi ut consuluistis apud dominum Remensem ut fratri Bernardo scriberet, sed non acquievit, dicens litteras suas non profuturas, quia credit eum favere parti adversae. Frequens enim est, ut qui nihil habere praedicantur, aut rem aut gloriam plurimum concupiscant. Non placet dominus Cantuar. me aut aliquem suorum interesse colloquio praeter magistrum Lombardum Romanae Ecclesiae subdiaconum, quem invenietis in familia domini Senonensis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below