monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 284, 9
Quis ergo credat, praesertim hoc non docente Scriptura, quod iubilaei legitimos exsecuti sint ritus? Sed nec post captivitatem sub Esdra et Nehemia docet Scripturae canon eos hoc habuisse negotii, cum tamen ea quae gesta sunt diligentius exsequatur. Quin potius per prophetas saepe Dominus comminatur se terrae legitima daturum Sabbata quae inobediens populus denegabat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below