monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 284, 3
Sed cum avulsus sum a pedibus vestris, tunc primum dispendii et laesionis aculeos expertus sensi, et quidem non solus, eo quod omnium fere scholarium iactura communis est, non quia desint qui dicendi profiteantur officium, sed quia desunt qui doceant. Magistri enim sunt plurimi, sed operarii pauci, ut plerisque eorum sedentibus in curru eunuchi Aethiopis ruminantibus legem, mysteria praeconantibus et verborum flosculis exquisitis picturantibus speciem verbi Dei, merito dici possit: Putas intelligis quae legis? Rediit iterum miserationis elogium, quia Adhaesit lingua lactentis ad palatum eius in siti: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Horum unus ego ad quem ibo nisi ad illum qui panem discipulis frangere consuevit, ut digeri possit et transire in alimenta scientiae et morum?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below