monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistularum selectio, 127, 61
Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur; immo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur dicente domino ad Hieremiam: Ne oraveris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam eas; in gladio enim, fame et pestilentia ego consumam eos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below