monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 18

Hieronymus Hieronymus, Epistularum selectio, 52, 111
Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammonam? Quid suspicimus et amamus, quod Petrus se non habere testatur? Alioquin, si tantum litteram sequimur et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et cetera: ducant pontifices Christi uxores virgines; quamvis bonae mentis sit, qui cicatricem habuerit et deformis est, privetur sacerdotio; lepra corporis animae vitiis praeferatur; crescamus et multiplicemur et repleamus terram; nec immolemus agnum nec mysticum pascha celebremus, quia haec absque templo fieri lege prohibentur; figamus septimo mense tabernaculum et sollemne ieiunium bucina concrepemus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below