monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistularum selectio, 52, 93
Marcus Tullius, ad quem pulcherrimum illud elogium est: Demosthenes tibi praeripuit, ne esses primus orator, tu illi, ne solus, in oratione pro Quinto Gallio quid de favore vulgi et de inperitis contionatoribus loquatur, adtende: His autem ludis - loquor enim, quae sunt ipse nuper I expertus - unus quidam poeta dominatur, homo per-1 litteratus, cuius sunt illa convivia poetarum ac philosophorum, cum facit Euripiden et Menandrum inter! se et alio loco Socraten atque Epicurum disserentes quorum aetates non annis, sed saeculis scimus fuisse! disiunctas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below