monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 18
In die mandavit Dominus misericordiam uam, et nocte declaravit: Apud me oratio Deo vitae neae. Diem, otiosum tempus accipiamus, in quo Domini praecepta discuntur. Nam lex eius in spatio tranquillitatis ebibitur; tunc enim vacat discere, quando non est quod debeat impedire. Sequitur, et nocte declaravit; illud utique quod discitur in quiete, in tribulatione declaratur. Prius enim otioso tempore legis verba discuntur: sed eorum fructus in afflictione monstratur; sicut legitur: Speciosa misericordia Domini in tempore tribulationis; ita fit ut nocte declaretur, quod in die discitur. Addidit, Apud me oratio Deo vitae meae; ac si diceret, intra me est sacrificium quod offeram Deo. Quod est istud sacrificium? Oratio utique quam Deus non spernit, quam supra victimas eligit: cum tamen devotione purae mentis offertur. Sed iste Dominus Deus est vitae nostrae; quia dum peccatis nostris facientibus morimur, eius clementiae remissione salvamur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below