monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 41, 9
Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Causam reddit filius Core, quare iuges lacrymas fudit. Hoc enim dicebatur assidue persecutionis tempore Christianis: Non est qui vos vindicet, sustinete profecto quae volumus, quae iubemus. Quis in ista afflictione non fleret, habere conscientiam rectam, et pravorum subiacere conviciis: quando ultra omnes dolores est, illum insultantem cernere, quem cognoscis conscientiae pravitate sordere? Et respice convenientiam rerum: quoniam sicut lacrymas suas assiduas designavit, ita et imputationes fuisse continuas dicit; ut omnia sibi concordent, quae sacris lectionibus continentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below