monumenta.ch > Cassiodorus > csg199.99

Hieronymus Hieronymus, Epistularum selectio, 22, 284
Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare; quae, statim ut aliquem viderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie vix unum oculum liberant ad videndum; vestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque; venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo; his cotidie psalmus ille cantatur: Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below