monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistularum selectio, 22, 185
In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt - inpar numerus est mundus - quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur; quod milites vestimentis Iesu sorte divisis caligas non habuere, quas tollerent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below