monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 39, 24
Avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. Frequenter diximus malis sic bene optari, ut retrorsum redeant a voluptatibus suis, nec in malo opere perseverent. Qui si confusionem patiantur, evadunt: si mundi laetitia perfruantur, pereunt. Nam retrorsum istud in bonam partem dici Evangelii locus ille testatur, ubi Petro vitae huius se amore diligenti respondit: Redi retro, Satanas. Quod autem posuit, qui cogitant mihi mala, Iudaeorum significat improbas voluntates, quorum cogitationes non erant malae Domino, sed auctoribus suis. Cogitationes enim a cogendo dictae sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below