monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 24
Quoniam iniquitatem meam pronuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Aperuit unde ille praemissus dolor existere potuisset. Nam si de peccato suo minime doluisset, nequaquam tantae confessionis puritas appareret. Duobus enim modis perfectae poenitentiae virtus ostenditur. Primum est, ut peccatores nos Domino pronuntiemus, sicut dicit in libro suo: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum (Iob VII, 20)? Ecce pronuntiatio sancti viri, ecce vera confessio, quae vitam non abstulit, sed salutis gaudia geminavit. Verum ne crederes in confessionibus hanc solam pronuntiationem semper sufficere potuisse, addidit, et cogitabo pro peccato meo; id est talia, te donante, faciam, quae meum possint abolere peccatum; scilicet fletus adhibeam, eleemosynas faciam, et ab hoc quod deliqui, mandatorum tuorum me observatione purgabis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below