Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 37, 18 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem, et dolos tota die meditabantur. Proximi quidem erant sanguine, sed longissimi reddebantur fetoris horrore; dum quod ille tolerabat in vulnere, illi sustinere non poterant in odore. Nam et ipse de uxore sua dicit: Halitum meum exhorruit uxor mea (Iob XIX, 17). Quid, rogo, extraneorum fastidia, dum halationes eius uxoris charitas sustinere non posset? Nam et de proximis suis ita dicit: Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Ibidem, 13). Cum enim dicit: Et vim faciebant qui quaerebant animam meam, diabolum cum ministris suis designat, qui quanto illum videbant in Dei amore persistere, tanto ei mortem animae nitebantur inferre. Subiunxit: Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem. Uxorem designat, quae immundis spiritibus adacta, dum eum cupit liberari de poena, viro sanctissimo suadebat, ut Domini loqueretur iniuriam, dicens: Dic verbum in Domino, et morere (Iob II, 9). Meditabantur quoque supradicti dolos, quia dum se consulere corpori putabant, animae contraria suggerebant.