monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 36, 46
TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis. Sancta Ecclesia redit ad solitas consolationes, ne putaretur austera, si et bonae promissionis gaudia non haberet. Pollicitatio firma, custodia fortis, iustorum salutem a Domino, non ab alia potestate venire commemorat. Quo loco alterius psalmi sensus dicendus est: Si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Sequitur, et protector eorum est in tempore tribulationis. Tempus quidem tribulationis duplex est, sed longe dissimile. Nam et hic tribulationes temporales sunt, quas tamen Dominus a fidelibus suis ex toto non amovet; quae mordent potius quam devorant, compungunt quam percutiunt, affligunt quam imminuunt. Illa vero tribulatio quae in die iudicii impiis venit, mala, quia aeterna; tristis, quia cruciat; vehemens, quia districta est. In hoc ergo tempore tribulationis protector est Dominus: quia ex ipsa eripit iustos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below