monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 2
Haec omnia nomina bene intelliguntur de Domino Salvatore. Nam et in finem ipsum significat. Et servo Domini de ipso dicitur qui formam servi accipiens, factus est obediens usque ad mortem; sicut Isaias propheta de ipso dicit: Ecce servus meus, suscipiam eum. Psalmus vero et David frequenti expositione iam nota sunt; quae ideo ad personam Domini pertinere noscuntur, quoniam ei convenire ipsorum nominum expositio declarat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below